Yonge
Yonge translates this together with the preceding text: read it at 3.20.
Latin · Latin text, ed. 1915
cum vero illa, quae officia esse dixi, proficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haec referri, ut recte dici possit omnia officia eo referri, ut adipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sit bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis naturae conciliationibus honesta actio; consequens enim est et post oritur, ut dixi. est tamen ea secundum naturam multoque nos ad se expetendam magis hortatur quam superiora omnia.
Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi existimet, ut duo sint ultima bonorum. etenim, si cui propositum sit conliniare hastam aliquo aut sagittam, sicut nos ultimum in bonis dicimus, [sic illi facere omnia, quae possit, ut conliniet ] huic in eius modi similitudine omnia sint facienda, ut conliniet, et tamen, ut omnia faciat, quo propositum adsequatur, sit hoc quasi ultimum, quale nos summum in vita bonum dicimus, illud autem, ut feriat, quasi seligendum, non expetendum.
Latin text, ed. 1915 · CC BY-SA
Editor’s notes (7)
- ad ea hec R
- est enim BE
- etenim ( cf. p. 106,4 etenim si; contra p. 107, 5 ut si; p. 110, 17 ut enim) Se. ut enim
- hastam aliquo N astam aliquo A aliquo hastam BE hastam aliquā V hastam ( om. aliquo) R
- secl. Mdv.
- sint sunt R
- sit Ern. sed (Sed RNV)