Yonge
Yonge translates this together with the preceding text: read it at 3.12.
Latin · Latin text, ed. 1915
Experiamur igitur, inquit, etsi habet haec Stoicorum ratio difficilius quiddam et obscurius. nam cum in Graeco sermone haec ipsa quondam rerum nomina novarum … non videbantur, quae nunc consuetudo diuturna trivit; quid censes in Latino fore?
Facillimum id quidem est, inquam. si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Catoni? nec tamen exprimi verbum e verbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit verbum, quod idem declaret, magis usitatum. equidem soleo etiam quod uno Graeci, si aliter non possum, idem pluribus verbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere ut Graeco verbo utamur, si quando minus occurret Latinum, ne hoc ephippiis et acratophoris potius quam proëgmenis et apoproëgmenis concedatur; quamquam haec quidem praeposita recte et reiecta dicere licebit.
Latin text, ed. 1915 · CC BY-SA
Editor’s notes (5)
- rerum om. BE
- novarum non videbantur ARV, N (syll. rum ab alt. m. in ras. compendio ser.); vocarunt non videbantur BE; excidisse aliquid vidit Mdv., qui suspicatur fuisse aut cum ... quondam rerum nomina novarum nova erant, ferenda non videbantur aut cum ... quondam nomina nova erant, ferenda non videbantur aut cum ... quondam nomina nova erant, ridebantur
- idem declaret magis magis idem declarat R
- minus NV munus
- proposita R posita V