Yonge
Yonge translates this together with the preceding text: read it at 3.4.
Latin · Latin text, ed. 1915
Praeclare, inquit, facis, cum et eorum memoriam tenes, quorum uterque tibi testamento liberos suos commendavit, et puerum diligis. quod autem meum munus dicis non equidem recuso, sed te adiungo socium. addo etiam illud, multa iam mihi dare signa puerum et pudoris et ingenii, sed aetatem vides.
Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora veniet paratior.
Sic, et quidem diligentius saepiusque ista loquemur inter nos agemusque communiter. sed residamus, inquit, si placet. Itaque fecimus.
Latin text, ed. 1915 · CC BY-SA
Editor’s notes (3)
- cum quod Wes. apud Mdv.
- testamento libros suos tibi BE
- veniet paratior sit et quidem A venerit (in E incert.) paratior sit et quidem BE veniet paratior sit. Equidem R cu ul si venerit paratior sit Et quidem N 1 veniet paratior sit quidem N 2 veniet paratior sic equidem V