Yonge
Yonge translates this together with the preceding text: read it at 3.73.
Latin · Latin text, ed. 1915
Sed iam sentio me esse longius provectum, quam proposita ratio postularet. verum admirabilis compositio disciplinae incredibilisque rerum me traxit ordo; quem, per deos inmortales! nonne miraris? quid enim aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut in operibus manu factis tam compositum tamque compactum et coagmentatum inveniri potest? quid posterius priori non convenit? quid sequitur, quod non respondeat superiori? quid non sic aliud ex alio nectitur, ut, si ullam litteram moveris, labent omnia? nec tamen quicquam est, quod moveri possit.
Latin text, ed. 1915 · CC BY-SA
Editor’s notes (4)
- rerum me R me rerum BE rerum ANV
- coagmentatum ed. princ. Colon. cocicmentatum A cociom tatū R coaugmentatum BEN coagumentatum V
- ut si aliquis apud Bentl. Mdv. ut non si ABERN aut non si V
- quod BE quo