Yonge
Yonge translates this together with the preceding text: read it at 3.52.
Latin · Latin text, ed. 1915
Sequitur illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum pertinentia (sic enim appello, quae τελικά dicuntur; nam hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus verbis dicere, quod uno non poterimus, ut res intellegatur), alia autem efficientia, quae Graeci ποιητικά, alia utrumque. de pertinentibus nihil est bonum praeter actiones honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et pertinentem et efficientem sapientiam volunt esse. nam quia sapientia est conveniens actio, est ⟨in⟩ illo pertinenti genere, quod dixi; quod autem honestas actiones adfert et efficit, [id] efficiens dici potest.
Latin text, ed. 1915 · CC BY-SA
Editor’s notes (4)
- uno dett., om. ABERNV
- sapientiam deft. sapientem
- est in illo Dav. est illo ABERN 1 est cum illo N 2 cum illo V
- secl. Mdv.