Yonge
Yonge translates this together with the preceding text: read it at 3.48.
Latin · Latin text, ed. 1915
quod si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem ratio, propterea quod haec plurimae commentationis et exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit, et quod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam totius vitae complectatur, nec haec eadem in artibus esse videamus.
Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non ullam esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus inveniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum dilectum adhiberi oporteret. itaque cum esset satis constitutum id solum esse bonum, quod esset honestum, et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid tamen, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum.
Latin text, ed. 1915 · CC BY-SA
Editor’s notes (4)
- commendationis (comend., cōmend.) ARNV
- non ullam AV, N 2 (ul ab alt. m. in ras. ), non nullam R non nulla B nonulla E
- esset om. A
- alia neutrum RNV aliane verum A alia neutrumque BE