Yonge
Yonge translates this together with the preceding text: read it at 3.48.
Latin · Latin text, ed. 1915
Divitias autem Diogenes censet eam modo vim habere, ut quasi duces sint ad voluptatem et ad valitudinem bonam; sed, etiam uti ea contineant, non idem facere eas in virtute neque in ceteris artibus, ad quas esse dux pecunia potest, continere autem non potest, itaque, si voluptas aut si bona valitudo sit in bonis, divitias quoque in bonis esse ponendas, at, si sapientia bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonum esse dicamus. neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id, quod sit in bonis, contineri potest, ob eamque causam, quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibus efficiuntur artes, adpetitionem movent, cum divitiae non sint in bonis, nulla ars divitiis contineri potest.
Latin text, ed. 1915 · CC BY-SA
Editor’s notes (5)
- eam non eam dett.
- uti ea Bai. ut in ea ABRN ut inea E ut ea V (etiam uti ea contineant = etiam si concedatur ea divitiis contineri)
- itaque = et ita (ita i. e. si concedatur divitias voluptatem et valitudinem continere)
- at edd. aut
- id quod sit in bonis RN id qua sit in bonis BE nulla ars divitiis ( cf. v. 17 ) A om. V