Yonge
Yonge translates this together with the preceding text: read it at 3.42.
Latin · Latin text, ed. 1915
etenim, si et sapere expetendum sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit aestimatione dignum, pluris sit coniunctum quam sapere ipsum separatim. nam qui valitudinem aestimatione aliqua dignam iudicamus neque eam tamen in bonis ponimus, idem censemus nullam esse tantam aestimationem, ut ea virtuti anteponatur. quod idem Peripatetici non tenent, quibus dicendum est, quae et honesta actio sit et sine dolore, eam magis esse expetendam, quam si esset eadem actio cum dolore. nobis aliter videtur, recte secusne, postea; sed potestne rerum maior esse dissensio?
Latin text, ed. 1915 · CC BY-SA
Editor’s notes (1)
- sed potest ne V sed postne AB sed post ne E sed ne ( inter sed et ne ras. duarum fere litt. ) R sed p o τ ne (p o τ ex corr. alt. m., τ in ras. ) N