Yonge
Yonge translates this together with the preceding text: read it at 3.36.
Latin · Latin text, ed. 1915
quam vero utilitatem aut quem fructum petentes scire cupimus illa, quae occulta nobis sunt, quo modo moveantur quibusque de causis ea ⟨quae⟩ versantur in caelo? quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis ⟨se⟩ contra studia naturae tam vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihilo putet? aut quis est, qui maiorum, aut Africanorum aut eius, quem tu in ore semper habes, proavi mei, ceterorumque virorum fortium atque omni virtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscens nulla animo afficiatur voluptate?
Latin text, ed. 1915 · CC BY-SA
Editor’s notes (6)
- versentur BE
- add. ( videtur Cicero scripsisse ea quae versantur in caelo id esi corpora caelestia ) Mdv.
- add. Se.
- et aut BE
- pro aut Africanorum scribendum videtur ut Africanorum, quod iam Goerenzio in mentem venit Mdv.
- que om. A