Yonge
Yonge translates this together with the preceding text: read it at 3.33.
Latin · Latin text, ed. 1915
Nec vero perturbationes animorum, quae vitam insipientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci πάθη appellant—poteram ego verbum ipsum interpretans morbos appellare, sed non conveniret ad omnia; quis enim misericordiam aut ipsam iracundiam morbum solet dicere? at illi dicunt πάθος. sit igitur perturbatio, quae nomine ipso vitiosa declarari videtur [nec eae perturbationes vi aliqua naturali moventur]. omnesque eae sunt genere quattuor, partibus plures, aegritudo, formido, libido, quamque Stoici communi nomine corporis et animi ἡδονήν appellant, ego malo laetitiam appellare, quasi gestientis animi elationem voluptariam. perturbationes autem nulla naturae vi commoventur, omniaque ea sunt opiniones ac iudicia levitatis. itaque his sapiens semper vacabit.
Latin text, ed. 1915 · CC BY-SA
Editor’s notes (3)
- conveniret A. Man. conveniet ABERN conveniat V
- secl. Mdv.
- eae ee RV he (h in ras. ) N hec BE; om. ( spatio parvo relicto ) A