Yonge
Yonge translates this together with the preceding text: read it at 3.30.
Latin · Latin text, ed. 1915
Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose, posterum quodam modo et consequens putandum est, quod illi ἐπιγεννηματικόν appellant; cum autem in quo sapienter dicimus, id a primo rectissime dicitur. quicquid enim a sapientia proficiscitur, id continuo debet expletum esse omnibus suis partibus; in eo enim positum est id, quod dicimus esse expetendum. nam ut peccatum est patriam prodere, parentes violare, fana depeculari, quae sunt in effectu, sic timere, sic maerere, sic in libidine esse peccatum est etiam sine effectu. verum ut haec non in posteris et in consequentibus, sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae proficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione recta sunt iudicanda.
Latin text, ed. 1915 · CC BY-SA
Editor’s notes (9)
- cum Ern. Dav. quod
- dicimus etiam A ( cf. ad. v. 5 )
- a primo BE ad primo AR ad primum N apprime V
- asapiencia E as apia (= asapientia) B a sapienti ARV a sapiente N
- enim positum est id positum est enim id BE enim positum ad est ( om. id) V
- dicimus om. A
- violari ABER
- effecto ABERN 1
- oppido V opido