Yonge
Yonge translates this together with the preceding text: read it at 3.27.
Latin · Latin text, ed. 1915
Deinde quaero, quis aut de misera vita possit gloriari aut de non beata. de sola igitur beata. ex quo efficitur gloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam vitam, quod non possit nisi honestae vitae iure contingere. ita fit, ut honesta vita beata vita sit. Et quoniam is, cui contingit ut iure laudetur, habet insigne quiddam ad decus et ad gloriam, ut ob ea, quae tanta sint, beatus dici iure possit, idem de vita talis viri rectissime dicetur. ita, si beata vita honestate cernitur, quod honestum est, id bonum solum habendum est. Quid vero?
Latin text, ed. 1915 · CC BY-SA
Editor’s notes (5)
- de non Mdv. non de
- ex quo edd. (Ascens. 1511), ex qua ABERN de qua V
- ut ob ea edd., P. Man. ut ad ea AERN et ad ea BV
- honestate honeste AB
- Quid vero? negarine ullo Dav. quod vero negari nullo ARNV qui vero negari nullo BE